monumenta.ch > Ambrosius > 58
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 57 <<<     >>> § 59

§ 58

1 Denique Cain exiens a conspectu dei habitauit in terra Naid, quod interpretatione significat commotionem.
2 ergo qui calice aureo inebriatur peccato monetur.
3 quid te sub maledicto constituis Cain illius parricidae, ut tremas atque mouearis? sed et persecutores domini transeuntes mouebant capita sua: exagitabat enim eos spiritus nequam, qui repleta a se corpora mouere consueuit.
4 et ille cum defuerit tremor desinit, ebrietas autem perpetuum dat tremorem.
5 sudant uinum corpora temulentorum: si leuius contigeris, uinum exprimis.